Page:FC 1042.djvu/31

From GATE
Revision as of 09:44, 28 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 8r



Ardua perfectaque vocatione.

deliberarem[1] esse sacerdos totus suo seruitio dedicatus in tam ardua perfectaque uocatione ut non sim futurus unquam dignus in ea ipsi

Vocatio recognoscenda animar et corporis operibus.

seruire, nec esse in simili uocatione[2] tanquam digna quae a me recognoscatur semper[3] quibuscumque potero animae meae et corporis operibus. Hoc eodem anno, die Stae. Mariae in Augusto, omnes[4] tunc in eadem eramus determinatione[5] praeter unum[6] Franciscum qui cum esset in eadem determinatione non dum acceperat exercitia, eo die[7] iuimus

Votum peregrinationis Terra Sta. et post reditum ponendi se sub obedientia Pontificis Romani.

omnes ad Sanctam Mariam[8] prope Lutetiam ubi[9] quisque uotum faceret eundi Jerusalem tempore statuto et post reditum[10] ponendi se sub obedientia Pontificis Romani incipiendique

Relinquere parentes retira praeter uiaticum.

die assignato relinquere parentes, et retia praeter uiaticum. Eramus

Sex socii.

autem qui hac prima uice conuenimus Ignatius noster[11] Franciscus, ego Faber,


_______________ [a]

  1. in mg. *

_______________

  1. deliberarem] precedono due righe del folio 7v che sono stati cancellati
  2. uocatione] electione MF
  3. semper] add. quotcumque et MF
  4. omnes] add. qui MF
  5. determinatione] add. et exercitati MF
  6. unum] magistrum MF
  7. die] add. inquam MF
  8. Mariam] add. quae Mons Martyrum dicitur MF
  9. ubi] vt ibi MF
  10. reditum] add. inde MF
  11. noster] Mter. MF