Page:FC 1042.djvu/26

From GATE
Revision as of 11:59, 28 June 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

in desertum ire, herbis ibi semper radicibusque nutriendus tentationes autem de foedis malisque imaginationibus carnalibus suggerente spiritu fornicationis quas tum tunc non cognoscebam per spiritum, sed libberis, et doctrina.
2° mihi consuluit, ut confiterer generaliter doctori Castro, et deinde singulis hebdomadis, sumendo etiam Eucharistiam, dans ad id examen quotidianum conscientiae. 4 Necdum enim uolebat me in aliis exercitiis ponere, etiamsi haberem adeo magnum a Domino desyderium. Sic nobis transierunt quatuor circiter anni tali conuersatione, et animo eodem conuersantes etiam cum aliis. Proficiebamque ego in spiritu quotidie et erga alios et erga meipsum, probabarque in multis flammis et aquis tentationum (multis quidem annis, et eo fere usquequo e Parisiis decessi in vana gloria, in quo domini dedit