Page:FC 1042.djvu/26

From GATE
Revision as of 10:48, 28 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 5v



in desertum[a] ire, herbis ibi semper radicibusque nutriendus tentationes autem de foedis malisque imaginationibus[1] carnalibus suggerente spiritu fornicationis, quas[2] tunc non cognoscebam per spiritum, sed literis, et doctrina. 2o[3] mihi consuluit, ut confiterer[b] generaliter doctori Castro, et deinde singulis hebdomadis sumendo etiam eucharistiam dans ad id examen quotidianum conscientiae, nec dum enim uolebat me in alijs exercitijs ponere, etsi[4] haberem adeo magnum[5] desiderium, sic nobis transierunt 4or[6] circiter anni in tali consuetudine[7], et omnino[8] eodem conuersantes et[9] cum alijs, proficiebamque[c] ego in spiritu quotidie[10] erga alios et erga me ipsum, probabamque[11] in multis flammis et aquis tentationum[d] multis quidem annis, et[12] fere usquequo e Parisijs decessi in uana gloria, in quo dominus dedit
_______________

  1. in mg. In desertum ire contentus in remedium scrupulorum.
  2. in mg. Confessarius confessionis generalis et 8. quoque die examen.
  3. in mg. Proficiebat quotidie in spiritu erga alios, et se ipsum probabat in multis flamis et aquis tentatum.
  4. in mg. Tentationes uanae glorie, gulae.

_______________

  1. imaginationibus] imaginibus MF
  2. quas] quem MF
  3. 2o] Secundo MF
  4. etsi] etiamsi MF
  5. magnum] add. a Domino MF
  6. 4or] quatuor MF
  7. consuetudine] conuersatione MF
  8. omnino] animo MF
  9. et] etiam MF
  10. quotidie] add. et MF
  11. probabamque] probabarque MF
  12. et] add. eo MF