Page:FC 1042.djvu/24

From GATE
Revision as of 11:35, 28 June 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

divina gratam memoriam ad recognoscendum varia eius beneficia corporalia, et spiritualia, quae in his 3.bus annis cum dimidio per uaria media contulit, dando scilicet in talem praeceptorem talemque societatem, qualem inueni in suo cubiculo, dico autem maxime de magistro Francisco Xavier, qui est de Societate Jesu IESU CHRISTI.
Hoc anno ueriit Ignatius, ut esset in eodem collegio Sanctae Barbarae, et in eodem cubiculo nobiscum, uolens ingredi cursum artium in Sto. Remigio sequenti Erat autem supradictus magister id oneris suscepturus. Benedicta sit in aeternum diuina prouidentia, quae sic ordinauit in meum bonum, et salutem. Cum enim ab illo fuisset sic ordinatum ut ego docerem praedictum sanctum uirum, consecutus sum eius exteriorem conuersationem, deinde uero interiorem; qui cum simul viveremus ir. eodemque cubiculo, eadem mensa, eadem bursa, esset que ipse mihi in spiritualibus praeceptor, dans modum ascendendi in cognitionem divinae voluntatis, et