Page:FC 1042.djvu/24

From GATE
Revision as of 10:05, 28 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 4v



diuina gratam memoriam ad recognoscendum[1] eius beneficia corporalia et spiritualia, quae in his tribus[2] annis cum dimidio per uaria media contulit dando se[3] in talem praeceptorem talemque societatem[a], qualem inueni in suo cubiculo, dico autem maxime de magistro Francisco Xauier, qui est de Societate Iesv Christi.

Hoc Anno uenit Ignatius[b] ut esset in eodem collegio Sanctae Barberae, et in eodem cubiculo nobiscum uolens ingredi cursum artium in Sancto Remigio sequenti anno[4] eram[5] autem supradicto tempore[6] id oneris suscepturus. Benedicta sit in aeternum diuina prouidentia, quae sic ordinauit in meum bonum[7] cum igitur[8] fuisset[9] ordinatum[c], ut ego docerem

praedictum sanctum uirum consecutus sum eius exteriorem consuetudinem[10], deinde uero interiorem, qui cum simul uiueremus in eodem cubiculo

Ignatius praeceptor ascendedi in cognitionem diuinae uoluntatis et propriam.

in[11] eadem mensa[12], essetque[13] mihi in spiritualibus praeceptor dans modum ascendendi in cognitionem diuinae uoluntatis, et


_______________ [d]

  1. in mg. Societas cum magistre Francisco Xauier.
  2. in mg. Amicitia cum Ignatio.
  3. in mg. Fuit ordinatum ut doceret Ignatium sanctum uirum.
  4. in mg. *

_______________

  1. recognoscendum] add. uaria MF
  2. tribus] 3bus MF
  3. se] scilicet MF
  4. anno] om. MF
  5. eram] erat MF
  6. supradicto tempore] supradictus magister MF
  7. bonum] add. et salutem MF
  8. igitur] enim et add. ab illo MF
  9. fuisset] add. sic MF
  10. consuetudinem] conuersationem MF
  11. in] om. MF
  12. mensa] add. eadem bursa MF
  13. essetque] add. ipse MF