Page:FC 1042.djvu/202

From GATE
Revision as of 09:39, 14 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 93v



141. Die sequenti, dum dicerem officium sancti Stephani papae et martiris cuius caput est in ecclesia Spyrensi uenera-biliter conseruatum, ego sensi magna desideria, et ea cum magna fide et spe circa adimpletionem ipsorum, ut uerbi gratia quod 'pse sanctus Stephanus papa dignaretur esse primus qui nobis aperiret aliquod ostium circa res spirituales; dicebam autem sub 55 his terminis, prout dabatur: «Beatissime pater et sanctissime *n ueritate, fac precibus tuis ut opus ipsum circa quod ego debeo uersari aperiatur»; quasi dicerem: «Non sufficit ut ego aperiar fiam dispositus ad opera messis Jesu Xpi., sed opus etiam ut ipsa opera aperiantur mihi et disponantur per Dei gratiam.# 142. Dum communicarem in missa, habui aliud desiderium: cum magna deuotione cupiebam, et ita petebam, ut illud sanctis-simum sacramentum

_______________