Page:FC 1042.djvu/185

From GATE
This page has not been proofread



f. 85r



fiant, sed etiam uiribus intendendo ut in ipsis quoque operibus externis, et orationibus uocalibus, aut etiam aliis collocutionibus particularibus, uel quae fiunt publice ad populum, idem inueniatur. Verum est quidem multa opera fieri posse, et multa uerba dici, et facile, absque motione spiritus; et maxime cum non sunt opera agenda, uel uerba dicenda contra propriam aliquam inclinationem innatam siue acquisitam aut contra proprium habitum, uel etiam propriam voluntatem. In his enim magis aperte videntur et magis apparet necessitas spiritus, aut alias saepius omittuntur. Uniuersaliter tamen quaerendus est spiritus ad intelligendum et « Confuse scriptitni. Memoriale.—OcTOB. 1542 557 promptius uolendum ^ illud bonum, quod in talibus actionibus inest; maxime uero in illis, quae dixi esse magis difficilia et ueteri homini contraria; quae sicut requirunt

_______________