Page:FC 1042.djvu/17

From GATE
Revision as of 13:40, 2 July 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

MEMORIALE QUODDAM BONORUM DESIderiorum, et quarundam bonarum cogitationum Reverendi Patris Petri Fabri Sacerdotis. Societatis IESU.[1]
BENEDIC Anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius qui redemit de interitu vitam tuam qui[2] coronat in misericordia, et miserationibus qui replet in bonis desiderium tuum postquam propitiatus est, et quotidie propitiatur. omnius[3] iniquitatibus tuis, et sanat omnes infirmitates tuas dans spem bonam qui renovabitur. ut aquilae iuventus tua confitere semper anima mea, et noli oblivisci unquam multa beneficia, qui Dominus noster IESUS Christus [4] fecit tibi, et singulis facit momentis intercessione Benedictae Matris suae dominae nostrae omniumque Sanctorum [5]

coeli omnium etiam qui pro te orant in Ecclesia catholica

  1. Mem. I: ≠ Sequitur memoriale quoddam quorumdam desyderiorum bonorum et bonarum cogitationum R.P.M. P. Fabri
  2. Mem. I: ≠ et
  3. Mem. I: omnibus
  4. Mem. I: + et
  5. Mem. I: + et sanctarum