Page:FC 1042.djvu/17

From GATE
Revision as of 13:02, 13 February 2019 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (Not proofread)
This page has not been proofread

Memoriale quoddam bonorum desideriorum, et quarundam bonarum cogitationum R.di Patris Petri Fabri Sacerdotis. Societatis Iesu.
Benedic Anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius qui redemit de interitu vitam tuam qui coronat in misericordia, et miserationibus qui replet in bonis desiderium tuum postquam propitiatq., et quotidie propitiat. omnius iniquitatibus tuis, et sanat omnes infirmitates tuas dans spem bonam qui renovabit. ut aquilae iuventus tua confitere semper anima mea, et noli oblivisci unquam multa beneficia, qui Dominus noster Iesus Christus fecit tibi, et singulis facit momentis intercessione Benedicte Matris suae dominae nostrae omniumque Sanctorum coeli oium et qui pro te orant in Ecclesia catho-