Page:FC 1042.djvu/161

From GATE
Revision as of 11:51, 26 July 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 73r



In quibus et[1] Deus ipse inuenitur et eo magis quo ita[2] fuerint sanctiores et magis spirituales post tales homines sunt cetera Dei opera. cetera Dei opera creationis et Redemptionis et omnia alia in quibus est aliqua consideratio[3] in aedificationem.

In angustijs poenae Christi mala eterna et gloria. In angustijs utroque modo proficitur id est consideratione poenarum Christi et malorum aeternorum et etiam consideratione resurrectionis et gloriae In prosperis passiones quae humiliant. in prosperis autem magis proficitur in consideratione passionis et horum[4] quae humilient.

Eodem die sanctae Sabinae considerans Dominum nostrum Jesum Christum sub[5] speciebus panis et uini uenit mihi quoddam sentimentum bonum admodum qualiter infinita huius[6] bonitas volebat

_______________

  1. et] etiam MF
  2. ita] uita MF
  3. aliqua consideratio] consideratio aliqua MF
  4. horum] eorum MF
  5. sub] suis MF
  6. huius] eius MF