Page:FC 1042.djvu/161

From GATE
Revision as of 05:58, 24 July 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 73r



in quibus etiam Deus ipse inuenitur, et eo magis quo uita fuerint sanctiores et magis spirituales. Post tales homines sunt caetera Dei opera, creationis et redemptionis, et omnia alia in quibus est consideratio aliqua, in aedificationem. In angustiis, utroque modo *" proficitur, id est, consideratione poenarum Xpi. et malorum aeternorum, et etiam consideratione resurrectionis et gloriae; in prosperis autem magis proficitur in consideratione passionis et eorum quae humilient. 111. Eodem die sanctae Sabinae, considerans Dominum nostrum Jesum Xpum. suis speciebus panis et uini, uenit mihi quoddam sentimentum bonum admodum qualiter infinita eius bonitas uolebat

_______________