Page:FC 1042.djvu/160

From GATE
Revision as of 07:40, 23 July 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 72v



autem, dum con-uersari optas in Domino, nesciens ad coelestia ascendere, Xpus. primo et uerba ejus, et 43 omnia uerba sacra; et hic cruci affixus contemplandus est, si ad praeteritum respicias; et si ad futurum respicias, tanquam in descensum esset ad iudicium. 110. Deinde consequenter retrocedendo per uitam Xpi., si a perfectioribus pro spiritu nostro processus [quaeratur] post Christum nulla potior conuersatio quam illa quae est cum uita et actibus beatae Virginis: nullibi enim inuenies tam efficax exemplum compatiendi Xpo. ac sequendi ipsum, et ei seruiendi, etc. Post Virginem sunt reliqui sancti, martires, heremitae, caeteri* que qui mundum reliquerunt et bona huius seculi contempserunt,

_______________