Page:FC 1042.djvu/156

From GATE
Revision as of 14:19, 26 February 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
This page has been proofread

Virginis et martiris quae cum conversaretur in domo Sanctae Sabinae eam convertit.

107. Eodem die considerans qualiter peccata non solum carnalia sed fere omnia fiunt cum multa applicatione spiritus cogitado in eorum materia loquendo audiendo, etc. Habui quemdam devotionem [1] ad rogandum Deum [2], ut vellet impedire malignos Spiritus ne tantum tentarent homines quia super gulam hodie sunt tot uerba et tot affectus et cogitationes ex quibus colligitur spiritualis ista (ut ita dicam) comestio; et ita circa alia corporis etiam licita in quibus homines exponunt animam suam quasi qui ex nutrimento corporis et necessaria provisione, velint nutrire ipsam animam et ipsi providere quae alium debet

  1. Monumenta Fabri: discursum
  2. Monumenta Fabri: Dominum