Page:FC 1042.djvu/133

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 59r


Et cum essem in tali desiderio uisum est mihi ac si intus me esset spes alicuius, qui uellit[1] incipere volens seruire alicui magno Domino prius seruit ipsius seruis probando se. seruire magno alicuj Domino, tot annos seruit seruis[2] probando se ipsum in conspecto[3] eorum, spectat[4] quousque appareat et uideatur Domino suo esse dignus, qui admittatur pro seruo suo[5], declarando uoluntatem suam adit[6] cum hoc reprimebar[7] humiliando me uoluntati Christi Domini Nostri, qui solus scit ordinem necessitatum nostrarum[8], et ea quae conueniunt nostrae saluti.

Imprimis[9] uesperis assumptionis ego inueni multam deuotionem dum essem in templo Virginis Mariae de Spira. Deuotio ex cermimonijs, luminaribus. Itaque[10] omnes cerimoniae, luminaria, cantus, organa[11] et honor reliquiarum, et ornamentorum haec omnia mihi dabant tantam deuotionem quantam non possem[12] explicare.


_______________

  1. uellit] uellet MF
  2. seruis] add. et MF
  3. conspecto] conspectu MF
  4. spectat] sperat MF
  5. seruo suo] suo seruo MF
  6. adit] ad id MF
  7. reprimebar] reprimebat et add. me MF
  8. necessitatum nostrarum] nostrarum necessitatum MF
  9. Imprimis] In primis MF
  10. Itaque] Ita quod MF
  11. cantus, organa] organa, cantus MF
  12. non possem] ego nescirem MF [p. 537]