Page:FC 1042.djvu/130

From GATE
Revision as of 08:15, 28 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 57v



possent et quidem deberent accipi in malam partem; et adhuc non de eis curatum est, nec habita est earum memoria. 84. Eodem die uenit mihi quoddam spirituale desiderium quod Dominus noster faceret me sentire «Gloria in excelsis Deo» dominicale, et «Kyrie eleison» etc., dando mihi spiritum conue-*tientem diei dominicali, id est, ipsius Domini. 85. In vigilia virginis Mariae in mense Augusti ” cum dicam officium S.‘* Hippoliti et sociorum eius, perueniens ad illud Concordiae, cuius corpus fuit proiectum in cloacas, et haustum ab illo Ireneo cloacario sancto ad magnam consolationem Justini sacerdotis, ego habui magnum spiritum compunctionis, considerans quod ille in suo officio faciebat rem tam sanctam et tam

_______________