Page:FC 1042.djvu/121

From GATE
Revision as of 09:10, 24 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 53r



considerans qualiter S.*”* Tiburtius cum tanto spiritus feruore reprehendebat Torquatum illum, quia carnalia desideria, in quibus delectabatur, sequeretur, et quod in nullo alio nisi in ipsa carne gloriaretur, et cum ipsam uellet placere aliis, maxime mulieribus, uenit mihi quoddam desiderium ipsum sanctum Tiburtium rogandi ut ipse suis orationibus mihi impetraret gratiam perfectam, qua habita, nunquam uellem mihi ipsi placere, nec gloriari in meipso, neque uelle aliis complacere, neque uelle complacere aliis in me ipso nisi soli Deo. Ad eius intuitum ita nos op>ortet comparere, ut illi soli cum sanctis suis, qui sunt in gloria, placeamus. 76. Ob «Memento» antequam irem ad missam, oblatae fuerunt mihi personae, quae magis fauerant domino Joanni in eius peregrinationem **; ubi habui magnam deuotionem, rogando Dominum

_______________