Page:FC 1042.djvu/103

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 44r


habet ad nos parumper (qui saltare[a] non ualemus) ad perfectionem suae notitiae ducendas[1], quam tot genera timoris meroris, et odij praecedere debent super his omnibus infirmis creaturis in quibus non est pax, quamuis[2] sint media ad extendendum[3] ad amorem Dei, et in eo omnino ingressu[4] gaudere, quia ingrediens homo ad ipsum[5] ingreditur, et egreditur, et pascua inuenit intus, et foris, ita ut etiam reuerti possit inuenta hac uia per aliam[6] quae ab amore incipit in regionem suam, ad[b] quam[7] per uiam timoris[8] multorum periculorum uenerat, et peruenerat ad acquirendum Dei Summi amorem ante quem amorem non poterat nisi ascendere, et sursum aspicere. Vbi autem

_______________

  1. saltare] esaltare ante corr.
  2. ad] bis

_______________

  1. ducendas] ducendos MF
  2. quamuis] quamquam MF
  3. extendendum] ascendendum MF
  4. ingressu] ingressi MF
  5. ipsum] ipsam MF
  6. per aliam] alia MF
  7. ad quam] a qua MF
  8. timoris] add. et MF