Page:EBC 1621 07 22 2440.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:52, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rom^^22_2u�ll^t 1621. Bellarmin au roi de Bologne Sigismond / Serenissime,ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Vener...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rom^^22_2u�ll^t 1621. Bellarmin au roi de Bologne Sigismond / Serenissime,ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Venerabili Internuncio ejusdem Majestatis Vestrae mihi significata sunt, cum attentione audivi, paratus ad obsequium exhibendum pr� viribus meis. Con- jTfido Sanctissimum Pontificem nostrum Gregorium, pr� sua in Deum pietate,et erga Majestatem Vestram benevolentia, non defuturum officio suo. Multo autem magis confido de benignitate Dei,et justitia causae; effundet enim hoc tempore, si unquam alias. Deus noster justus Judex iram suam in gentes,quae eum non noverunt, et in regna,quae no- /fmen ejus non invocaverunt. Unum a nobis requiritur, qund spero non defuturum, ut qui ad hoc sacrum bellum proficiscuntur, Deum non provocent peccatis suis ad iram; et nos, qui procul absumus, arden ti prece,et bonis operibus auxilium Domini nostris militibus imploremus. Interim Sacra Vestra Majestas bene valeat, et de hostibus fi- ,^^dei feliciter triumphet. Romae die 22 Julii 1621. Epist.fam. CLXXXVI.