Difference between revisions of "Page:EBC 1621 07 22 2440.pdf/1"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Rom^^22_2u�ll^t 1621. Bellarmin au roi de Bologne Sigismond / Serenissime,ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Vener...")
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
Rom^^22_2u�ll^t 1621. Bellarmin au roi de Bologne Sigismond
+
Serenissime, ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Venerabili Internuncio ejusdem Majestatis Vestrae mihi significata sunt, cum attentione audivi, paratus ad obsequium exhibendum pro viribus meis. Confido Sanctissimum Pontificem nostrum Gregorium, pro sua in Deum pietate, et erga Majestatem Vestram benevolentia, non defuturum officio suo. Multo autem magis confido de benignitate Dei, et justitia causae; effundet enim hoc tempore, si unquam alias. Deus noster justus Judex iram suam in gentes, quae eum non noverunt, et in regna, quae nomen ejus non invocaverunt. Unum a nobis requiritur, qund spero non defuturum, ut qui ad hoc sacrum bellum proficiscuntur, Deum non provocent peccatis suis ad iram; et nos, qui procul absumus, ardenti prece, et bonis operibus auxilium Domini nostris militibus imploremus. Interim Sacra Vestra Majestas bene valeat, et de hostibus fidei feliciter triumphet. Romae die 22 Julii 1621.
/ Serenissime,ac Potentissime Rex. Litteras Regiae Majestatis Vestrae cum debita venerazione accepi; quae a Venerabili Internuncio ejusdem Majestatis Vestrae mihi significata sunt, cum attentione audivi, paratus ad obsequium exhibendum pr� viribus meis. Con-
 
jTfido Sanctissimum Pontificem nostrum Gregorium, pr� sua in Deum pietate,et erga Majestatem Vestram benevolentia, non defuturum officio suo. Multo autem magis confido de benignitate Dei,et justitia causae; effundet enim hoc tempore, si unquam alias. Deus noster justus Judex iram suam in gentes,quae eum non noverunt, et in regna,quae no-
 
/fmen ejus non invocaverunt. Unum a nobis requiritur, qund spero non defuturum, ut qui ad hoc sacrum bellum proficiscuntur, Deum non provocent peccatis suis ad iram; et nos, qui procul absumus, arden ti prece,et bonis operibus auxilium Domini nostris militibus imploremus. Interim Sacra Vestra Majestas bene valeat, et de hostibus fi-
 
,^^dei feliciter triumphet. Romae die 22 Julii 1621.
 
Epist.fam. CLXXXVI.
 
[[Category:EBC_Not proofread]]
+
 
 +
[[Category:EBC_Proofread]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]

Revision as of 14:39, 6 April 2020

This page has been proofread