Page:EBC 1621 07 06 2431.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:50, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,6 ju�ll.1621. Bellarmin � Jean Arnoux S.J. 4931 / Admodum Reverende Pater. Litteras Reverent�ae Vestrae gallica scriptas non potai legare, nedum intelligere: et q...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,6 ju�ll.1621. Bellarmin � Jean Arnoux S.J.

4931

/ Admodum Reverende Pater. Litteras Reverent�ae Vestrae gallica scriptas non potai legare, nedum intelligere: et quidem cum essem Parisiis, et nihil fere haberem, quod agerem in longa illa obsidione,qua nos Rex Henricus Qaartus premebat, conatus sum linguam galli^fcam perdiscere, sed nullo modo potai, propterea quod jam essem senio nimis propinquus: alioqui enim, cum essem junior Lovanii linguam Hebraicam, etiam sine magistro didici, et spatio unius hebdomadae do nai unum ex nostris fratribus, ut facto ostenderem,a Sancto Hieronymo vere fuisse dictum, Blesillam Eustochii filiam didicisse linguam ^Hebraicam paucis, non mensibus, sed diebus. Rogo ergo Reverentiam Vestram, ut ad me latine scribat, ne cogar quaerere interpretem. Q Quod attinet ad studia mea, ea quamvis in palatio Pontificio degam, non sunt de negotiis publicis: nisi publica negotia appellare velimus,quaestiones de fide, de ritibus sacris, de intelligentia scrip/^"turarum, et aliis id genus controversiis, in quibus etiam antea ex tra palatium versabar. Sed si possem, libentissime me abderem in do mo novitiorum, ut me ad mortem jam vicinam diligentissime compararem. Valeat Reverentia Vestra, et pr� me Deum orare non oblivisoatur. Romae die 6.Julii 1621.

^^?Epist.fam. CLXXXIV.