Page:EBC 1620 12 22 2336.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:07, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,22 d�cembre 1620. Bellarmin � l'archeveque de Goa. 4836 / Illustrissime Domine. Accepi litteras Reverendissimae Amplitudinis Vestrae, quibus valde reprehenditur Rob...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,22 d�cembre 1620. Bellarmin � l'archeveque de Goa.

4836

/ Illustrissime Domine. Accepi litteras Reverendissimae Amplitudinis Vestrae, quibus valde reprehenditur Robertus Nobilis,' quasi novam doctrinam invehere velit in istas Regiones. Et quidem si omnes alii, qui ex India ad nos scribunt, idem dicerent: non dubitarem ^Tillum gravitar accusare: sed habeo non paucas epistolas aliorum, qui contra sentiunt, et supra modum eum laudant, quod magno labore, et studio libros Brachmanum legerit: et qui ab aliis censentur esse ritus falsae religionis, revera esse ritus nobilitatis, ac per hoc non impedire conversionem ad veram religionem, quae sola est chris^7tiana,et catholica religio. Utrum autem res ita se habeat,ut P.Ro bertus censet: aut non ita se habeat, et P.Robertus decipiatur; non est meum judicare: sed Apostolica Sedes, lectis multorum litteris, quae hmc missae sunt, et auditis consiliis sapientium consultorum, declarabit, quae sit veritas. Et si quidem reprobabit P.Roberti sen^Ttentiam; cessabunt Brachamanes admitti ad sacrum baptismum, nisi signa sua dimittant; sin autem approbabit sententiam P.Roberti: facilior erit conversio Brachmanum. Haec mihi interim occurrebant,quae scriberem Illustrissima^ D.Vestrae: cujus me sanctis precibus humiliter commendo. Romae 22.Decembris 1620.

^^Epist.fam. CLXXIII.