Page:EBC 1620 11 14 2318.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:46, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has been proofread


Serenissime Princeps, Domine Clementissime. Serenissima Celsitudo Vestra nimium me litteris suis tam frequentibus honorat: neque me solum honorat, sed multis rem gratissimam facit, cum quibus litteras ipsas communico: omnes enim pii de eventu belli istius valde solliciti, atque anxii cum sint, vehementer exultant, cum litteras tanti principia legi audiunt, quem sciunt non nisi vera, et certa scribere: non enim desunt alii qui scribant, non quae re ipsa geruntur, sed quae geri cupiunt, vel certe ita credi, ac si revera gesta fuissent. Sed his omissis, ego valde misereor militum, et assidue pro eis preces ad Deum fundo, quippe qui saepissime bellis interfui, quamvis miles numquam fuerim, et calamitates militum vidi puer in Italia, juvenis in Belgio, vir maturus in Gallia, strages morentium vidi, obsidionis et famis aerumnas passus sum: omitto scelere, et flagitia plurima, quae geri aut vidi, aut audivi ab iis patrari, qui pauno post vitam cum morte in proelio commutabant, et ante ad gehennam perveniebant, quam de praeparatione ad bene moriendum cogitare coepissent. Haec causa est, cur suspiciam, et admirer pios duces, et imperatores, qui milites suos verbo, et exemplo docent, qua ratione sine offensione Numinis sanguinem hostium fundere, et vitas suas pro justitia, vel pro religione profundere gestiant. Hoc ipsum Sanctus Bernardus scribens ad milites templi mirifice laudat sua illa melliflua eloquentia. Secuil,inquit, procedite milites, et intrepido animo inimicos Crucis Christi propellite, certi, quia neque mors neque vita vos separare poterit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu: illud sane vobiscum in omni periculo replicantes sive vivimus sive morimur, Domini sumus. Quam gloriosi revertuntur victores de proelio, quam beati moriuntur martyres in proelio. Gaude, fortis athleta, si vivis, et vincis in Domino: sed magis exulta, et gloriare, si moreris, et jungeris Domino. Vita quidem fructuosa et victoria gloriosa, sed utrique mors sacra jure praeponitur: nam etsi beati,qui in Domino moriuntur; non multo magis, qui pro Domino moriuntur? Haec et alia
---page break---