Page:EBC 1620 10 21 2309.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:02, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Paris,2^ octob.^620^ S�bast�en Hardy � Bellarmin. 4809 / Maximae arti, Cardinalis Illust/me, unique omnium uti saluberrimae, ita difficillimae, ejusmodi piane Doctore...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Paris,2^ octob.^620^ S�bast�en Hardy � Bellarmin.

4809

/ Maximae arti, Cardinalis Illust/me, unique omnium uti saluberrimae, ita difficillimae, ejusmodi piane Doctore opus erat, qui quas ipse leges ac praecepta traderet, iis ab ineunte jam aetate ad extremam usque senectutem paruisset. Quem enim admodum ejus rei vel uti^^litas alliciat, vel non terreat asperitas, quam � praecipiente aut negligi noverit,aut formidari? Me vero, qunm sedulus adhuc hac in arte quamque assiduus fueris, ne pluribus hoc loco praedicem, oculi tui vel absentem impediunt, quod apud te charta quoque ipsa tuis as persa laudibus erubescat. Et optandum sane fuerat, ut tuum hunc non ^^^magis ingenti foetum quam pietatis, non deterior Gallicam in lucem manus vocaret, quam cujus ille beneficio italicam primum aspexerat. Sed tamen, quanti eum faciam, quantumque nostrorum hominum interes se putaverim, ut is omnium primo quoque tempore manibus tereretur, vel ex eo clarissime, opinor, intelliges, quod ne expectare quidem /y^potuerim, dum elegantior et cultior alterius ex officina prodiret. Quippe, tanti enim putavi, meam Gallorum etiam nostrorum oculis impperitiam teneri, dum, hoc quasi pretto, morae vel tantulae dispendium redimerem. Tu vero, Cardinalis Illust/me, prolem agnosces tuam, novo sese tibi,non vultu,sed cultu probare gestientem. Et, quae tua ^^est humanitas, placebit tibi,sat scio, peregrinai vestis insolentia; sine qua nullum in Galliis apud excellentioris linguai rudes et imperitos aditum habere potuisset, hoc est, fructu,quem ex eodem spe rai atque expetis, amplissimo caruisset. Vale, Cardinalis Illustris sime, hacque luce perdiu communem ad christianae Reipublicae utili^^^tatem fruire. Celsitudini tuae addictissimus Sebastianus Hardysius Lutetiae Parisiorum XII� Cai.Novemb.Ann.1620. Ad.: Illustrissimo Cardinali D. D.Roberto Bellarmino Societ.Jesu. _____________________________________________________R�mam (cachet) Arch.Vat.Gesuiti.18 fol.59. Orig. autogr.