Page:EBC 1620 10 16 2307.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:56, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Anvers,1^ octob.1620. Laurent Beijerlinck � Bellarmin. 4807 / Illustrissime ac Reverendissime Domine Audaciae merito arguar, quod homo vix de nomine notus Illustriss. G.T....")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Anvers,1^ octob.1620. Laurent Beijerlinck � Bellarmin.

4807

/ Illustrissime ac Reverendissime Domine Audaciae merito arguar, quod homo vix de nomine notus Illustriss. G.T.,scripto ad eam veniam. Certe benignitas quam nuperrime ad me datis exhibuerat, id elicuit; quum etiam concivis et contubernalis mejTus Simon Van Dijck,litteris suis adfirmavit. Cui certe stimulus ad virtutem esse debet, quod et adspectu ejusdem ^T.C. et accessu in familiam, quanto amplius si alloquio, frui mereatur. Invideo fortunae, quae passa non fuit ut aliquando coram,me G.T.Illustriss. potuerim devovere; animo tamen praestiti semper, justissimas ob causas ad id impulsus, magnoque me beneficio affectum existimabo,si qui in ter cultores tuos non minimus sum, inter cliemtes omnium novissimus adscrlbar; Idque vel maxime, si usua aliquis mei esse possit, et utinam possit! Nuper in funere Archiepiscopi Mechliniensis,� vere Antistitem prisci et innoxii aevi! lessum dixi et lamenta, cumque is ^^Tsaepissime G.T.Illustriss. apud me adfectum et aestimationem fuerit prosecutus, exemplar adfectus mei erga defunctum, quem et vivum sem per fui veneratus, his adjunxi; quod vel ratione argumenti non fore ingratum confidebam. Honos mlhl erit, si G.T.R/ma adspexerit. Desudo, dum per conciones licet et occupationes, in correctionem et disposi^^tionem magni illius Theatri vitae humanae, quod olim erroribus refertum prodiit,ut lucem adspiciat. Emisi nuper Biblia variarum translationum, et promptuaria in Evangelia Festorum. Stimulus mihi erit ad decurrendum hanc metam, aliqua etiam parte admitti apud G.T.Reverendiss/m. Res Belgicae in ancipiti versantur hoc deliquio Inducia^^^lium pactorum. Qua tamen Sereniss.Alberto cui Deus vires augeat! garet. Religione et pietate crescit. A Germania bona exspectamus. Mar chio Spinola ibidem rem facit, majorem facturus, si non ambitio exterorum et occultae fraudes glorine illius succenserent. Quae de ilio particularia habemus, indicavi per occasionem D.Simoni, qui has ei^ y d e m T.G. reddet; quem etiam uti probatae indolis juvenem,commendari et haberi opto,De�mque oro,Illustrissime ac E/me Dne, diuturnum te in