Difference between revisions of "Page:EBC 1618 10 06 2041.pdf/1"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Vienne,6 octobre 1618. Michel Mencellius a Mencela � Bellarmin.4541 ^ Illustrissime et Reverendissime Princeps. Quid me,ut hoc,quantulum est, litterarum exarare voluerim, et...")
 
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(2 intermediate revisions by one other user not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
Vienne,6 octobre 1618. Michel Mencellius a Mencela � Bellarmin.4541 ^ Illustrissime et Reverendissime Princeps.
+
Illustrissime et Reverendissime Princeps.<lb/>
Quid me,ut hoc,quantulum est, litterarum exarare voluerim, et debuerim ad Illustrissima^ Celsitudinem Vestram, facile conjectura capiet, simulque atque intellexeiit,qui fuerim annos 26.circiter, jT�uique nunc sim, ac me fore tota vita deinceps sperem. Natus ex no bili sanguine, educatus, eruditus industria Calvinianorum, dignitate quoque non una apud illos auctus, ita ut munus Vice-Cancellariatus apud Electoralem Palatinatum, et Consiliaratus apud varios Principes Protestantes Imper.per aliquot annos subiverim (prout ex litteris, ^^^quas ad Sanctissimum Dominum Nostrum,quem nunc Oecumenicum agnosco Episcopum, Christi Vicarium, dedi, quarum exemplar his insero, plenius adsequi poterit V.S.) quid potui,nisi eadem cum illis, in negocio Religionis, cultusque divini sapere,ac sentire? Donec in istis dissidiis utriusque factionis, quam nominavi, tam varie,tam prodigio /&^s^ inter se dissectis, ut ad exitum decretorium propp sint, animadverti, me in rebus fidei infidd,ac minime securo loco, inter illas pugnas stare. Quid multis? Unum fere Bellarminum audiebam, ubicunque esse gentium, in quem omnes,quantum a mutuis oontentionibus vacaret, stylum acuerent, quotquot prae vulgo aliquid scire se arbitrabantur ^^Protestantium Theologi. Quo circa, et illum mihi penitus evolvendum, ut sumpsi p rae manibus, ita manus victas illi dare coactus sum. Ringantur,et in omnes formas torqueantur Prothaei illi haeretici, ut canis in umbra lunae allatrat, sic illi in nocte errorum plusquam Ci^^eria hinniant in magnum illum Bellarminum Omni ritu sectaQy^riorum altiorem, qui ut Hercules olim exercitum hostilem Pigmaeorum, nescio quem, sua pelle totum fertur involvisse, sic una stylo suo, omnes Ecclesiae Catholicae perduellas jugulat,et confici!; unde Herculis Catholici nomen sibi,merito suo, vindicare possi!, non mino ri in nostra Religione cultu prosequendum, quam olim fui! Herculis J^illius Gallicani, nisi Bellarminus audire mali!, quo nomine scilicet omnia comprehendimus, quae eruditioni,assertaeque fidei debent-
+
Quid me, ut hoc,quantulum est, litterarum exarare voluerim, et debuerim ad Illustrissima Celsitudinem Vestram, facile conjectura capiet, simulque atque intellexeiit, qui fuerim annos 26. circiter, quique nunc sim, ac me fore tota vita deinceps sperem. Natus ex nobili sanguine, educatus, eruditus industria Calvinianorum, dignitate quoque non una apud illos auctus, ita ut munus Vice-Cancellariatus apud Electoralem Palatinatum, et Consiliaratus apud varios Principes Protestantes Imper. per aliquot annos subiverim (prout ex litteris, quas ad Sanctissimum Dominum Nostrum, quem nunc Oecumenicum agnosco Episcopum, Christi Vicarium, dedi, quarum exemplar his insero, plenius adsequi poterit V.S.) quid potui, nisi eadem cum illis, in negocio Religionis, cultusque divini sapere, ac sentire? Donec in istis dissidiis utriusque factionis, quam nominavi, tam varie, tam prodigio inter se dissectis, ut ad exitum decretorium propp sint, animadverti, me in rebus fidei infido, ac minime securo loco, inter illas pugnas stare. Quid multis? Unum fere Bellarminum audiebam, ubicunque esse gentium, in quem omnes, quantum a mutuis contentionibus vacaret, stylum acuerent, quotquot prae vulgo aliquid scire se arbitrabantur Protestantium Theologi. Quo circa, et illum mihi penitus evolvendum, ut sumpsi prae manibus, ita manus victas illi dare coactus sum. Ringantur, et in omnes formas torqueantur Prothaei illi haeretici, ut canis in umbra lunae allatrat, sic illi in nocte errorum plusquam Cimmeria hinniant in magnum illum Bellarminum Omni ritu sectariorum altiorem, qui ut Hercules olim exercitum hostilem Pigmaeorum, nescio quem, sua pelle totum fertur involvisse, sic una stylo suo, omnes Ecclesiae Catholicae perduellas jugulat, et conficit; unde Herculis Catholici nomen sibi, merito suo, vindicare possit, non minori in nostra Religione cultu prosequendum, quam olim fuit Herculis illius Gallicani, nisi Bellarminus audire malit, quo nomine scilicet omnia comprehendimus, quae eruditioni, assertaeque fidei debentur;
 +
<pb/>
  
  
[[Category:EBC_Not proofread]]
+
[[Category:EBC_Proofread]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:34, 6 May 2020

This page has been proofread


Illustrissime et Reverendissime Princeps.
Quid me, ut hoc,quantulum est, litterarum exarare voluerim, et debuerim ad Illustrissima Celsitudinem Vestram, facile conjectura capiet, simulque atque intellexeiit, qui fuerim annos 26. circiter, quique nunc sim, ac me fore tota vita deinceps sperem. Natus ex nobili sanguine, educatus, eruditus industria Calvinianorum, dignitate quoque non una apud illos auctus, ita ut munus Vice-Cancellariatus apud Electoralem Palatinatum, et Consiliaratus apud varios Principes Protestantes Imper. per aliquot annos subiverim (prout ex litteris, quas ad Sanctissimum Dominum Nostrum, quem nunc Oecumenicum agnosco Episcopum, Christi Vicarium, dedi, quarum exemplar his insero, plenius adsequi poterit V.S.) quid potui, nisi eadem cum illis, in negocio Religionis, cultusque divini sapere, ac sentire? Donec in istis dissidiis utriusque factionis, quam nominavi, tam varie, tam prodigio inter se dissectis, ut ad exitum decretorium propp sint, animadverti, me in rebus fidei infido, ac minime securo loco, inter illas pugnas stare. Quid multis? Unum fere Bellarminum audiebam, ubicunque esse gentium, in quem omnes, quantum a mutuis contentionibus vacaret, stylum acuerent, quotquot prae vulgo aliquid scire se arbitrabantur Protestantium Theologi. Quo circa, et illum mihi penitus evolvendum, ut sumpsi prae manibus, ita manus victas illi dare coactus sum. Ringantur, et in omnes formas torqueantur Prothaei illi haeretici, ut canis in umbra lunae allatrat, sic illi in nocte errorum plusquam Cimmeria hinniant in magnum illum Bellarminum Omni ritu sectariorum altiorem, qui ut Hercules olim exercitum hostilem Pigmaeorum, nescio quem, sua pelle totum fertur involvisse, sic una stylo suo, omnes Ecclesiae Catholicae perduellas jugulat, et conficit; unde Herculis Catholici nomen sibi, merito suo, vindicare possit, non minori in nostra Religione cultu prosequendum, quam olim fuit Herculis illius Gallicani, nisi Bellarminus audire malit, quo nomine scilicet omnia comprehendimus, quae eruditioni, assertaeque fidei debentur;
---page break---