Page:EBC 1618 04 05 1989.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:44, 27 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,5 avril I6l8. Bellarmin au P.Nicolas Cuveron Prov.des C�les tine de France. 4489 ^ Admodum Reverende Pater. Accepi litteras vestras scriptas 8 Februarii hujus praes...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,5 avril I6l8. Bellarmin au P.Nicolas Cuveron Prov.des C�les

tine de France.

4489

^ Admodum Reverende Pater. Accepi litteras vestras scriptas

8 Februarii hujus praesentis anni. Gavisus sum valde, quod inspi-

raverit Deus Paternitati Vestrae, et reliquie Patribus Caelesti-

nis Gallis, ut admittere velint visitationem Reverendissimi Pa-

jTtris Generalis, et juxta eam compositionem concordiae,et pacis;

et dedi ipsimet Summo Pontifici litteras vestras; et ipse quoque

laetatus est, quod speret per hanc viam redditurum Dominum toti

Congregationi Coelestinorum antiquam venerationem,et bonam opinio-

nem, quae videbatur ex hoc dissidio non parum immutata. Tardavit

^ Pater Generalis venire ad vos, quia litterae Regiae ad Archiepis-

copum Ludgunensem,qui hic Romae Legatum regium agit, continebant,

piacere Regi, ut Generalis Coelestinorum veniret in Galliam ad pa-

cem componendam, dummodo abstineret a visitatione Monasteriorum

Galliae. Generalis autem non existimavit,se posse pacem compone-

/^^re, nisi antea visitaret Monasteria, et cognosceret rationes dis-

cordiarum. Et ea d� causa scripsi ego,verbo prius facto cum Summo

Pontefice, ut tres judices delegati Cardinales de Perron,et de la

Rochefocaud, et Episcopus Parisiensis, nunc etiam Cardinalis, cau-

sam istam cognoscerent. Nunc vero cum facultas adsit visitandi,

^^veniet Generalis primo quoque tempore, cum celebratum fuerit Ca-

pitulum generale, quod statim post Pascha celebrabitur. Et quia,

ut audivimus, cautum fuerat, ut delegati Commissarii expectarent

quatuor menses, antequam oausae cognitionem inciperent^ si forte

interim Generalis Coelestinorum intra illud tempus veniret in Gal-

liam, oportebit, ut Paternitas Vestra significet Cardinalibus il-

li3,et aliis quibuscumque ut a causae cognitione abstineant etiam

post illos quatuor menses, quia nunc primum cognovimus admittendum

esse Generalem ad visitationem,et causae cognitionem. Valeat Pater

nitas Vestra mei memor in Sanctis precibus suis.Romae die 5 Aprilis

1618.

_______________________ ___________

Epist.famil. CLI.