Difference between revisions of "Page:EBC 1618 04 05 1989.pdf/1"
ArchivesPUG (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Rome,5 avril I6l8. Bellarmin au P.Nicolas Cuveron Prov.des C�les tine de France. 4489 ^ Admodum Reverende Pater. Accepi litteras vestras scriptas 8 Februarii hujus praes...") |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | Admodum Reverende Pater. Accepi litteras vestras scriptas | |
+ | 8 Februarii hujus praesentis anni. Gavisus sum valde, quod inspiraverit Deus Paternitati Vestrae, et reliquie Patribus Caelestinis Gallis, ut admittere velint visitationem Reverendissimi Patris Generalis, et juxta eam compositionem concordiae, et pacis; et dedi ipsimet Summo Pontifici litteras vestras; et ipse quoque laetatus est, quod speret per hanc viam redditurum Dominum toti Congregationi Coelestinorum antiquam venerationem, et bonam opinionem, quae videbatur ex hoc dissidio non parum immutata. Tardavit | ||
+ | Pater Generalis venire ad vos, quia litterae Regiae ad Archiepiscopum Ludgunensem, qui hic Romae Legatum regium agit, continebant, piacere Regi, ut Generalis Coelestinorum veniret in Galliam ad pacem componendam, dummodo abstineret a visitatione Monasteriorum Galliae. Generalis autem non existimavit, se posse pacem componere, nisi antea visitaret Monasteria, et cognosceret rationes discordiarum. Et ea de causa scripsi ego, verbo prius facto cum Summo Pontefice, ut tres judices delegati Cardinales de Perron, et de la | ||
+ | Rochefocaud, et Episcopus Parisiensis, nunc etiam Cardinalis, causam istam cognoscerent. Nunc vero cum facultas adsit visitandi, veniet Generalis primo quoque tempore, cum celebratum fuerit Capitulum generale, quod statim post Pascha celebrabitur. Et quia, ut audivimus, cautum fuerat, ut delegati Commissarii expectarent quatuor menses, antequam oausae cognitionem inciperent si forte | ||
+ | interim Generalis Coelestinorum intra illud tempus veniret in Galliam, oportebit, ut Paternitas Vestra significet Cardinalibus illis, et aliis quibuscumque ut a causae cognitione abstineant etiam post illos quatuor menses, quia nunc primum cognovimus admittendum esse Generalem ad visitationem,et causae cognitionem. Valeat Paternitas Vestra mei memor in Sanctis precibus suis. Romae die 5 Aprilis 1618. | ||
− | |||
− | + | [[Category:EBC_Proofread]] | |
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | [[Category: | ||
[[Category:EBC_Letters]] | [[Category:EBC_Letters]] | ||
[[Category:EBC_Pages]] | [[Category:EBC_Pages]] | ||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 14:31, 6 May 2020
Admodum Reverende Pater. Accepi litteras vestras scriptas
8 Februarii hujus praesentis anni. Gavisus sum valde, quod inspiraverit Deus Paternitati Vestrae, et reliquie Patribus Caelestinis Gallis, ut admittere velint visitationem Reverendissimi Patris Generalis, et juxta eam compositionem concordiae, et pacis; et dedi ipsimet Summo Pontifici litteras vestras; et ipse quoque laetatus est, quod speret per hanc viam redditurum Dominum toti Congregationi Coelestinorum antiquam venerationem, et bonam opinionem, quae videbatur ex hoc dissidio non parum immutata. Tardavit
Pater Generalis venire ad vos, quia litterae Regiae ad Archiepiscopum Ludgunensem, qui hic Romae Legatum regium agit, continebant, piacere Regi, ut Generalis Coelestinorum veniret in Galliam ad pacem componendam, dummodo abstineret a visitatione Monasteriorum Galliae. Generalis autem non existimavit, se posse pacem componere, nisi antea visitaret Monasteria, et cognosceret rationes discordiarum. Et ea de causa scripsi ego, verbo prius facto cum Summo Pontefice, ut tres judices delegati Cardinales de Perron, et de la
Rochefocaud, et Episcopus Parisiensis, nunc etiam Cardinalis, causam istam cognoscerent. Nunc vero cum facultas adsit visitandi, veniet Generalis primo quoque tempore, cum celebratum fuerit Capitulum generale, quod statim post Pascha celebrabitur. Et quia, ut audivimus, cautum fuerat, ut delegati Commissarii expectarent quatuor menses, antequam oausae cognitionem inciperent si forte
interim Generalis Coelestinorum intra illud tempus veniret in Galliam, oportebit, ut Paternitas Vestra significet Cardinalibus illis, et aliis quibuscumque ut a causae cognitione abstineant etiam post illos quatuor menses, quia nunc primum cognovimus admittendum esse Generalem ad visitationem,et causae cognitionem. Valeat Paternitas Vestra mei memor in Sanctis precibus suis. Romae die 5 Aprilis 1618.