Page:EBC 1617 09 17 1907.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Habemus hic monasterium unum sanctae Clarae, et alterum Aquiani, in quibus sorores jejuniis, vigiliis, pedum nuditate, ac multis aliis corporis macerationibus Deo optimo maximo servire conantur; cumque mendicatis hinc inde eleemosynis hactenus quamvis aegerrime, inter multas et frequentissimas aegritudines uteumque vixerint; nunc demum res ad eum statum redacta est, ut nulla prorsus natione earum victui provideri possit, nisi Sedes apostolica cum eis dispensare dignetur, ut in communi praedia et alia bona immobilia possidere possint.
Nam triginta annorum bellum durissimum, ac crebrae infestissimaeque haereticorum incursiones effecerunt, ut in hac Gebennensi dioecesi deinceps inveniri non possint eleemosynae, quae monasteriis istis sustentandis et alendis sufficere queant.
Mitto mendicitatem feminarum, ut experimento certissimo constat, acerrimis sollicitudinibus, continuis, immoderatis ac melancholicis cogitationibus, importunis de modo quaerendi et habendi inventionibus, et inquietissimis anxietatibus, plenissimam esse.
Quare videna paupertatem hanc extremam interior vitae plurimum obesse, nequa; posse moniales istas diutius in proposito perseverare, nisi de remedio opportuno illis a Sede apostolica provideatur, quamvis non mihi, sed ordini fratrum minorum, cura illarum incumbat, nolui tamen committere quin earum auper hac re aupplicationem et preces, quas sanctissimo domino nostro offerre intendunt, mela etiam humillimis votia adjuvarem apud dominationis vestrae illustriaaimae clementiam quam illis summopere cupio propitiam.
Eamdem interim obiter admonena, in istis monasteriis mulierum hujus provinciae nullo modo obaervari concilii Tridentini saluberrima decreta de confessario extraordinario bis terve in anno monialibus dando, et de puellis feminisve ante professionem ab epiacopo probandis. Quin etiam, quando per jubilaeum cuicumque licet quam maluerint, ab ordinario approbatum, confessarium eligere, per summum nefas istis
---page break---