12 sept.1617. St.Frang.de Sal.� Bell, (contin. )
/ expectare ab �llustr�ssima-manu Dom�nat�on�s Vestrae aequum sane ac
justum non est, quandoqu�dem illam in extrema hac senectute,post
tam multos pr� re Christiana inde jam ab ineunte propemodum aetate
exantlatos labores tanto operi perficiendo, non animi (Deo gratias)
jTsed corporis viribus imparem esse satis suspicari licet. Sane me-
thodum hanc aperire et tyronibus etiam vix sequentibus praeire in
hoc campo,operae pretium foret. Interim autem, dum id summopere ex
peto, � Deo optimo maximo supplex peto ut D.V.Ill/mam quam diutis-
sime et felicissime servet incolumem. Annesii Gebennensium 12 Sep-
/^temhris 1617. Dominationis V/ae Ill/mae et ^/mae
Addictis8imus,obsequentiB3imus et humillimus servus
Franciscus Episcopus Gebennensis.
Heu,Illustrissime Domine, quot et qualia impendent capitibus nos-
^^tris mala, nisi fiat pax in virtute Domini Dei exercituum ! Utinam
esset Principibus catholicis cor unum; sed divisum est cor eorum,
nunc interibunt. Ubi est pacem faciens ? Etiam veni Domine Jesu.
Archiv.Postul. Bellarm.4�. copie. - Oeuvres de St.Fr.de Sai. t. XVIII lettres tom,VIII p.77 ss. - (Extrait de la r�ponse de Bellarmin) Quod attinet ad explicationem illam in Apostolum Paulum, cujus memini in opusculo ad Cardinalem Farnesium litteralem, dogmaticam, et moralem, jam scripseram in primum caput Epistolae ad Romance, cum animadverti,3upra vires meas esse laborem illum. Nam praeter in^�*oommoda senectutis, plurimis urgeor et premer occupationibus gravis simi^ (Bartoli li.1 cap.17)