Page:EBC 1616 10 08 1748.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:02, 11 March 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,8 octobre 1616. Bellarmin � Francois Lucas de Bruges. / Admodum Reverende Domine. Ad l�tteras D.Vestrae scriptas 22. Decembris anni superioris,distuli hucusque respon...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,8 octobre 1616. Bellarmin � Francois Lucas de Bruges. / Admodum Reverende Domine. Ad l�tteras D.Vestrae scriptas 22. Decembris anni superioris,distuli hucusque responsum, quia expectabam propediem exoptatissimum munus, quod videlicet reliquum erat ex Commentariis D.V. in Evangelium S.Joannis. Quia vero ante duos dies ^Tprimum recepi a D.Balthassare Moreto, quod expectavi per menses fe re decem, ideo nunc primum respondeo; et maximas ago gratias,quod tandem Commentarium vestrum integrum habeo. Ego enim magni facio labores D.Vestrae, quia explicatio vestra litterae inhaeret, et non solum latinae, sed etiam graecae; neque desunt ea,quae ad bonos mo- ^/res utilia sunt. Delectatus sum etiam non parum dedicatoria episto la, quae ad Reverendissimum Generalem Praepositum Sooietatis Jesu directa est: is enim vir optimus,et doctissimus, et mihi in primis amicissimus est. Igitur pluribus de causis charitati vestrae obstric tum me fateor. Valeat D.Vestra mei memor in sanctis preoibus suis, /fet vicissim ego precor a Deo vobi& ingentem gloriae coronam. Romae die S.octobris 1616. Epist.famil.CXXXV.