Difference between revisions of "Page:EBC 1616 03 29 1687.pdf/1"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
[[Category:EBC_Not proofread]]
+
[[Category:EBC_Proofread]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
<!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES!  -->
+
Illustrissime Domine Palatine. Literae Illustrissimae D.V. cum adjuncto pio ac pretioso munusculo me simul, et laetificaverunt, et contristarunt. Laetificaverunt ex visitatione tanti Principia, in quo non minus lucet pietas, quam nobilitas. Sed valde contristaverunt, quod ex iis literis intellexi, me pluris fieri ab hominibus, quam revera sim apud Deum: vere enim, ut S. Franciscus dicere solebat, tantus est unusquisque, quantus est apud Deum, non major, aut minor. Oret igitur Dominus meus Palatinus Deum nostrum, ut misereatur mei, et per gratiam suam talem efficiat, qualem non pauci viri boni me esse sibi persuadent. Libellus ille meus, praeter omne meritum suum, et praeter omnem spem meam, gratus fuit omnibus Ecclesiae Sanctae filiis; utinam etiam utilitatis aliquid pariat. Edidi bis diebus alium libellum, quasi Benjamini fratrem, de aeterna felicitate Sanctorum: exemplum unum mittam Illustrissimae D. Vestrae per Patrem Nicolaum Lancicium. Scio munusculum meum non posse com paraci cum Rosario, et cordibus e succino pretioso, quae ad me misit Illustrissima D. Vestra; sed libenter patior, me superari, ut locus sit actioni gratiarum, quas ex animo ago Illustrissimae D. Vestrae, cui precor à Deo prosperitatem in hoc saeculo, et felicitatem aeternam in futuro. Datum Romae die 29. Martii. 16l6.<lb/>
Rome,29 mars 1616. Bellarmin i Jean de Letmiehostomski. __________________________________
+
Illustrissimae Dominationis vestrae <lb/>
 
+
Addictissimus atque ad omne obsequium paratissimus
&
 
 
 
/ Illustrissime Domine Palatine. Literae Illustrissimae D.V. cum adjuncto pio ac pretioso munusculo me simul,et laetificaverunt, et contristarunt. Laetificaverunt ex visitatione tanti Principia, in quo non minus lucet pietas,quam nobilitas. Sed valde contristave-
 
jTrunt, quod ex iis literis intellexi,me pluris fieri ab hominibusm, quam revera sim apud Deum: vere enim, ut S.Franciscus dicere solebat, tantus est unusquisque, quantus est apud Deum, non major,aut minor. Oret igitur Dominus meus Palatinus Deum nostrum, ut misereatur mei, et per gratiam suam talem efficiat, qualem non pauci viri
 
/^boni me esse sibi persuadent. Libellus ille meus, praeter omne meritum 3uum,et praeter omnem spem meam, gratus fuit omnibus Ecclesiae Sanctae filiis; utinam etiam utilitatis aliquid pariat. Edidi bis diebus alium libellum, quasi Benjamini fratrem, de aeterna fe licitate Sanctorum: exemplum unum mittam Illustrissimae D.Vestrae
 
/Tper Patrav Nicolaum Lancicium. Scio munusculum meum non posse com paraci cum Rosario,et cordibus e succino pretioso, quae ad me misit Illustrissima D.Vestra; sed libenter patior,me superari, ut locus sit actioni gratiarum, quas ex animo ago Illustrissimae D.Vestrae, cui precor i Deo prosperitatem in hoc saeculo, et felicitatem ae-
 
-^^ternam in futuro. Datum Romae die 29.Martii.16l6. Illustrissimae Dominationis vestrae Addictissimus atque ad omne obsequium paratissimus
 
 
 
Epist.famil. CXXII. - Volumen Jurium fol.52^
 

Revision as of 13:18, 21 February 2019

This page has been proofread

Illustrissime Domine Palatine. Literae Illustrissimae D.V. cum adjuncto pio ac pretioso munusculo me simul, et laetificaverunt, et contristarunt. Laetificaverunt ex visitatione tanti Principia, in quo non minus lucet pietas, quam nobilitas. Sed valde contristaverunt, quod ex iis literis intellexi, me pluris fieri ab hominibus, quam revera sim apud Deum: vere enim, ut S. Franciscus dicere solebat, tantus est unusquisque, quantus est apud Deum, non major, aut minor. Oret igitur Dominus meus Palatinus Deum nostrum, ut misereatur mei, et per gratiam suam talem efficiat, qualem non pauci viri boni me esse sibi persuadent. Libellus ille meus, praeter omne meritum suum, et praeter omnem spem meam, gratus fuit omnibus Ecclesiae Sanctae filiis; utinam etiam utilitatis aliquid pariat. Edidi bis diebus alium libellum, quasi Benjamini fratrem, de aeterna felicitate Sanctorum: exemplum unum mittam Illustrissimae D. Vestrae per Patrem Nicolaum Lancicium. Scio munusculum meum non posse com paraci cum Rosario, et cordibus e succino pretioso, quae ad me misit Illustrissima D. Vestra; sed libenter patior, me superari, ut locus sit actioni gratiarum, quas ex animo ago Illustrissimae D. Vestrae, cui precor à Deo prosperitatem in hoc saeculo, et felicitatem aeternam in futuro. Datum Romae die 29. Martii. 16l6.
Illustrissimae Dominationis vestrae
Addictissimus atque ad omne obsequium paratissimus