Page:EBC 1615 12 12 1650.pdf/1

From GATE
Revision as of 00:27, 29 January 2019 by Shasha Zhao (talk | contribs)
This page has not been proofread

Admodum illustris,et Reverendissime Domine. Ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quòd mei sit memor, et per epistolam suam, et visitationem nepotis sui me salutare voluerit. Laudes, quas mihi tribuit benignitas vestra, ob scripta mea, qualiacunque si sint, aperte testantur, quando debeantur laudes majores solicitudini vestrae: ego enim libris, ut sic loquar, mortuis pugnavi, et pugno adversus haereses; Amplitudo Vestra viva voce haereticos prosternit, et catholicos instruit, et simul exemplo vitae, et morum suorum Ecclesiam aedificat. Proinde mercedem magnam a Domino expectare potest: qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Obtuli nepoti vostro operam meam, si qua in re utilem sibi fore judicaverit. Sed usque ad hanc diem nihil a me petiit. Opto Amplitudinem Vestram Reverendissimam bene valere, et prospere in omnibus agere. Romae die 12 Decembris 1615.