Difference between revisions of "Page:EBC 1615 11 1631.pdf/1"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Revision as of 17:10, 30 January 2019

This page has been proofread


Robertus Card.Bellarminus amicis, et fratribus suis. S.D.
Dico vobis amicis meis nolite timore, nec desiderare Principatum, quia Domini est Regnum, et cui voluerit, dabit illud, et in mente sua jam dedit, nec poenitebit eum. Sed timete potius, ne per imprudentiam, aut affectionem pravam in eligendo, Deum offendatis; ita dico vobis, hoc timete. Desiderate autem, et petite, ut orantibus vobis. Deus ostendat,quem elegit, et dirigat actus vestros in beneplacito suo. Hoc,quod moneo, ipse feci in electione Praefecturae majoris, et nunquam me poenituit, nec poenitebit. Valete.

---page break---
-Exat.in codice: Vita P.Mutii Vitelleschi. Orig. autogr. billet.
-Epist. famil. CXXVI. Admodum Reverendi Patres . . .
-Paris.Bibl.Mazar. Ms.2113 pièce 18.
-Lett.et Miscell, p.233.