Page:EBC 1615 11 07 1628.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:17, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Admodum R.de Pater, Non ante respondi literis R. V. quia expectabam exitum negotii quod mihi commendaverat. Sed quia Summus Pontifex negotium illud commisit tribus Cardinalibus et mihi non communicavit, ego nihil potui nisi commendare illius brevem expeditionem Cardinalibus deputatis; quod et feci. Et si Card.lis Millinus, qui est primus ex tribus, non tamdiu aegrotasset, jam negotium esset finitum. His valeat R. V. mei memor in sanctis precibus suis.
Romae die 7 Novembris 1615.
R. V.
frater et servus in Christo