Page:EBC 1615 07 06 1597.pdf/1

From GATE
Revision as of 22:48, 23 January 2019 by Shasha Zhao (talk | contribs)
This page has not been proofread

Admodum Ill.ris et R.me D.ne,
Lectiones legendas per octavam Sancti Martini, et in die festo Sancti Maximi, curavi a Sacra Rituum Congregatione approbandas. Unum solum emendandum videbatur, titulus videlicet lectionum pro sancto Maximo. Auctor enim sermonis illius non potest esse Eusebius Emisenus; nullus enim Eusebius Emisenus notus est in Ecclesia, praeter unum, qui haereticus Arianus fuit, et in Graecia vixit, et scripsit. Et quamvis sermones illos,qui falso tribuuntur Eusebio Emiseno, alii tribuunt Caesario Arelatensi, alii Fausto Regiensi, alii sancto Eucherio Episcopo Lugdunensi: tamen in re dubia,bonum est ut in Eccle sia nomen sancti alicujus audiatur. Valeat R/mus Dominus, mei memor in sanctis precibus suis. Dominus Franciscus de Masmez Canonicus Ecclesiae vestrae semel ad me venit, ac pr� ipso et ejus negotiis sanctissimum Patrem allocutus sum,ddeinde non amplius eum vidi, nec //"scio ubi illum quaeram, cum civitas haec sit vasta,et piena hominibus omnium nationum. Datum Romae die 6/a Julii I6 1 5 . Arch.Vatic.Gesuit.22 epist.CLV.