Page:EBC 1615 03 19 1553.pdf/1

From GATE
Revision as of 19:37, 23 January 2019 by Shasha Zhao (talk | contribs)
This page has not been proofread

Admodum Reverende,et Eruditissime Domine. Accepi litteras datas 21.Februarii, iis litteris a me petis imaginem personae meae. Ego vero illud respondeo, quod olim respondit S.Paulinus Severo Sulpitio amicissimo suo: quaero enim, an velis imaginem veteris hominis mei,an novi ? si veteris: illa nimis deformis est,ut digna non sit, quae suscipiatur: si novi: ea nondum perfecta est, proinde mitti non potest. Deinde, ut verum fatear, extant quidem Romae imagines meae, sed neque ulla est, quae omnino ad vivum me repraesentet: et omnes sunt in magna forma, ut non facile transmitti possint. Scripsit ad me ante paucos dies Joannes Kinskius Bibliopola Coloniensis, typis iterum isthic excudi Controversias meas a Secero suo Antonio lerat, et Joan.Gymnico, in magno folio: ita ut in duobus solis voluminibus Controversine omnes comprehendantur; neque a me facultatem petiit, sed significavit solum,id nunc fieri. Si hoc ita sit; non video, ,^^quomodo poterit D.V. curare, ut omnia opera isthic excudantur in pluribus tomis. Edidi his diebus libellum spiritualem, quem statim recudendum suscepit Vidua Christophori Plantini Antverpiae: nec defuit Romae,qui mox editum, miserit Coloniam ad nescio quem Typographum. Vale,Vir optime, et mihi in primis charissime, mei memor ^ ^ i n orationibus tuis. Romae die 19*Martii 1615*

Epist.famil. CXIX.