Admodum Reverende, et Eruditissime Domine. Accepi litteras datas 21. Februarii, iis litteris a me petis imaginem personae meae. Ego vero illud respondeo, quod olim respondit S. Paulinus Severo Sulpitio amicissimo suo: quaero enim, an velis imaginem veteris hominis mei, an novi? si veteris: illa nimis deformis est, ut digna non sit, quae suscipiatur: si novi: ea nondum perfecta est, proinde mitti non potest. Deinde, ut verum fatear, extant quidem Romae imagines meae, sed neque ulla est, quae omnino ad vivum me repraesentet: et omnes sunt in magna forma, ut non facile transmitti possint. Scripsit ad me ante paucos dies Joannes Kinskius Bibliopola Coloniensis, typis iterum isthic excudi Controversias meas a Socero suo Antonio Ierat, et Joan. Gymnico, in magno folio: ita ut in duobus solis voluminibus Controversiae omnes comprehendantur; neque a me facultatem petiit, sed significavit solum, id nunc fieri. Si hoc ita sit; non video, quomodo poterit D.V. curare, ut omnia opera isthic excudantur in pluribus tomis. Edidi his diebus libellum spiritualem, quem statim recudendum suscepit Vidua Christophori Plantini Antverpiae: nec defuit Romae, qui mox editum, miserit Coloniam ad nescio quem Typographum. Vale, Vir optime, et mihi in primis charissime, mei memor in orationibus tuis. Romae die 19. Martii 1615.
Page:EBC 1615 03 19 1553.pdf/1
From GATE
Revision as of 10:51, 11 November 2021 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has been proofread