Difference between revisions of "Page:EBC 1615 03 19 1553.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
Admodum Reverende,et Eruditissime Domine. Accepi litteras datas 21. Februarii, iis litteris a me petis imaginem personae meae. Ego vero illud respondeo, quod olim respondit S.Paulinus Severo Sulpitio amicissimo suo: quaero enim, an velis imaginem veteris hominis mei, an novi? si veteris: illa nimis deformis est, ut digna non sit, quae suscipiatur: si novi: ea nondum perfecta est, proinde mitti non potest. Deinde, ut verum fatear, extant quidem Romae imagines meae, sed neque ulla est, quae omnino ad vivum me repraesentet: et omnes sunt in magna forma, ut non facile transmitti possint. Scripsit ad me ante paucos dies Joannes Kinskius Bibliopola Coloniensis, typis iterum isthic excudi [[Work::Controversias]] meas a Socero suo Antonio lerat, et Joan. Gymnico, in magno folio: ita ut in duobus solis voluminibus Controversine omnes comprehendantur; neque a me facultatem petiit, sed significavit solum, id nunc fieri. Si hoc ita sit; non video, quomodo poterit D.V. curare, ut omnia opera isthic excudantur in pluribus tomis. Edidi his diebus libellum spiritualem, quem statim recudendum suscepit Vidua Christophori Plantini Antverpiae: nec defuit Romae, qui mox editum, miserit Coloniam ad nescio quem Typographum. Vale, Vir optime, et mihi in primis charissime, mei memor in orationibus tuis. Romae die 19. Martii 1615.<br>
+
Admodum Reverende,et Eruditissime Domine. Accepi litteras datas 21. Februarii, iis litteris a me petis imaginem personae meae. Ego vero illud respondeo, quod olim respondit S.Paulinus Severo Sulpitio amicissimo suo: quaero enim, an velis imaginem veteris hominis mei, an novi? si veteris: illa nimis deformis est, ut digna non sit, quae suscipiatur: si novi: ea nondum perfecta est, proinde mitti non potest. Deinde, ut verum fatear, extant quidem Romae imagines meae, sed neque ulla est, quae omnino ad vivum me repraesentet: et omnes sunt in magna forma, ut non facile transmitti possint. Scripsit ad me ante paucos dies Joannes Kinskius Bibliopola Coloniensis, typis iterum isthic excudi [[Work::Controversias]] meas a Socero suo Antonio Ierat, et Joan. Gymnico, in magno folio: ita ut in duobus solis voluminibus Controversine omnes comprehendantur; neque a me facultatem petiit, sed significavit solum, id nunc fieri. Si hoc ita sit; non video, quomodo poterit D.V. curare, ut omnia opera isthic excudantur in pluribus tomis. Edidi his diebus libellum spiritualem, quem statim recudendum suscepit Vidua Christophori Plantini Antverpiae: nec defuit Romae, qui mox editum, miserit Coloniam ad nescio quem Typographum. Vale, Vir optime, et mihi in primis charissime, mei memor in orationibus tuis. Romae die 19. Martii 1615.<br>

Revision as of 10:26, 11 November 2021

This page has been proofread

Admodum Reverende,et Eruditissime Domine. Accepi litteras datas 21. Februarii, iis litteris a me petis imaginem personae meae. Ego vero illud respondeo, quod olim respondit S.Paulinus Severo Sulpitio amicissimo suo: quaero enim, an velis imaginem veteris hominis mei, an novi? si veteris: illa nimis deformis est, ut digna non sit, quae suscipiatur: si novi: ea nondum perfecta est, proinde mitti non potest. Deinde, ut verum fatear, extant quidem Romae imagines meae, sed neque ulla est, quae omnino ad vivum me repraesentet: et omnes sunt in magna forma, ut non facile transmitti possint. Scripsit ad me ante paucos dies Joannes Kinskius Bibliopola Coloniensis, typis iterum isthic excudi Controversias meas a Socero suo Antonio Ierat, et Joan. Gymnico, in magno folio: ita ut in duobus solis voluminibus Controversine omnes comprehendantur; neque a me facultatem petiit, sed significavit solum, id nunc fieri. Si hoc ita sit; non video, quomodo poterit D.V. curare, ut omnia opera isthic excudantur in pluribus tomis. Edidi his diebus libellum spiritualem, quem statim recudendum suscepit Vidua Christophori Plantini Antverpiae: nec defuit Romae, qui mox editum, miserit Coloniam ad nescio quem Typographum. Vale, Vir optime, et mihi in primis charissime, mei memor in orationibus tuis. Romae die 19. Martii 1615.