Difference between revisions of "Page:EBC 1615 03 07 1548.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
Vir Clarissime. Litterae tuae redditae mihi sunt die sexta Martii: et liber, cujus ad te folla mitti petis, jam ante tres hebdomadas typis excusus, vendebatur in Urbe: itaque frustra mitterentur folla praesertim cum Antverpiam ad haeredes Plantini folla missa sint, cum excuderentur, et credibile sit, jam Antverpiae librum esse recusum. Quod ad Controversias attinet; valde optarem, ut bene correctae prodirent, quod vix certe sperare audeo. Libar enim de Scriptoribus Ecclesiasticis, cum parva Chronologia, satis inemendatus isthic prodiit, et nuper in eadem vestra civitate Colonia editae sunt latinae Conciones meae,quas olim Lovanii in Belgio habueram, sed tam depravatae, et in locis innumerabilibus corruptae; ut qui praefuit proelo, videatur nec litteras scire nec judicio ullo pollere, et me vehementer pudeat ejus editionis. Profedto valde male merentur de Republica Christiana: et non sine ingenti crimine divendunt libros ejusmodi typographi. Si enim Isaias acriter reprehendit eos, qui vendunt vinum mixtum aqua; quanto majori reprehensione digni sunt,qui vendunt admixtam erroribus veritatem. Interim habeo ingentes gratias D. Tuae de animo tam egregie erga me propenso, et ego vicissim precor a Deo tibi, tuisque omnibus, felicitatem temporariam, et sempiternam. Romae die 7. Martii 1615.
+
Vir Clarissime. Litterae tuae redditae mihi sunt die sexta Martii: et liber, cujus ad te folla mitti petis, jam ante tres hebdomadas typis excusus, vendebatur in Urbe: itaque frustra mitterentur folla praesertim cum Antverpiam ad haeredes Plantini folla missa sint, cum excuderentur, et credibile sit, jam Antverpiae librum esse recusum. Quod ad Controversias attinet; valde optarem, ut bene correctae prodirent, quod vix certe sperare audeo. Liber enim de [[Work::De scriptoribus ecclesiasticis|Scriptoribus Ecclesiasticis]], cum parva Chronologia, satis inemendatus isthic prodiit, et nuper in eadem vestra civitate Colonia editae sunt [[Work::latinae Conciones meae]], quas olim Lovanii in Belgio habueram, sed tam depravatae, et in locis innumerabilibus corruptae; ut qui praefuit proelo, videatur nec litteras scire nec judicio ullo pollere, et me vehementer pudeat ejus editionis. Profecto valde male merentur de Republica Christiana: et non sine ingenti crimine divendunt libros ejusmodi typographi. Si enim Isaias acriter reprehendit eos, qui vendunt vinum mixtum aqua; quanto majori reprehensione digni sunt, qui vendunt admixtam erroribus veritatem. Interim habeo ingentes gratias D. Tuae de animo tam egregie erga me propenso, et ego vicissim precor a Deo tibi, tuisque omnibus, felicitatem temporariam, et sempiternam. Romae die 7. Martii 1615.

Latest revision as of 12:50, 10 October 2020

This page has been proofread

Vir Clarissime. Litterae tuae redditae mihi sunt die sexta Martii: et liber, cujus ad te folla mitti petis, jam ante tres hebdomadas typis excusus, vendebatur in Urbe: itaque frustra mitterentur folla praesertim cum Antverpiam ad haeredes Plantini folla missa sint, cum excuderentur, et credibile sit, jam Antverpiae librum esse recusum. Quod ad Controversias attinet; valde optarem, ut bene correctae prodirent, quod vix certe sperare audeo. Liber enim de Scriptoribus Ecclesiasticis, cum parva Chronologia, satis inemendatus isthic prodiit, et nuper in eadem vestra civitate Colonia editae sunt latinae Conciones meae, quas olim Lovanii in Belgio habueram, sed tam depravatae, et in locis innumerabilibus corruptae; ut qui praefuit proelo, videatur nec litteras scire nec judicio ullo pollere, et me vehementer pudeat ejus editionis. Profecto valde male merentur de Republica Christiana: et non sine ingenti crimine divendunt libros ejusmodi typographi. Si enim Isaias acriter reprehendit eos, qui vendunt vinum mixtum aqua; quanto majori reprehensione digni sunt, qui vendunt admixtam erroribus veritatem. Interim habeo ingentes gratias D. Tuae de animo tam egregie erga me propenso, et ego vicissim precor a Deo tibi, tuisque omnibus, felicitatem temporariam, et sempiternam. Romae die 7. Martii 1615.