Page:EBC 1614o1615 1517.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:36, 27 January 2019 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has been proofread

Abbatissa et conventus nobilium virginum Anglarum Bruxellis in Belgio residentium quamvis Monasterium suum magnis expensis et aedificiis ampliaverint, tamen adeo jam monialibus repletum est, ut plurium capax non sit; et quandoquidem multae aliae sint quae admitti in ordinem cupiant, et quam plures illustres catholici filiae suae sub earum disciplina educari desiderent, humillime facultatem petunt ut aliam domum sub claustro accipiant ubi Novitias suas, et alias Virgines juxta parentum voluntatem educare et instruere possint cum Religiosis nonnullis veteranis per Abbatissam constituen- ,^dis quae ab ejus nutu et imperio dependeant; nova enim Monasteria in exilio constitutae erigere justas ob causas expedire non censent, nec fortassis sub alieno Principe a quo jam unum concessum habent id tam facile obtinebunt.

Egi de hoc negotio cum Ill/mo Lancelotto,qui praeest congrega-

/^^^ioni concil�i Tridentini. Ille mihi dixit,nunquam impetrandum a

Pontifica, ut moniales aliquae maneant extra Monasterium suum, ut

habeant curam virginum secularium: sed hoc fieri posse ut sedes vir-

ginum secularium sint conjunctae cum monasterio, sic ut una,et ea-

dem sit porta monasterii,et aedium virginum: et possent moniales

adire virgines quas instruendas suscipiunt, et non egredi ex monas

terio suo. Commendo R.V. inclusas litteras ad P.Josephum Ouswel-

lium.

R. Card/lis Bellarminus.

(adresse): Admodum R/do Patri,P.Odoardo Cophino,Societ.Jesu,in

collegio Anglorum

Con l'Ill/mo et R/mo Sig/or card/le Lancelotto.