Page:EBC 1614o1615 1517.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:31, 23 January 2019 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome, 1614-161...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome, 1614-1615 ? Bellarmin au P.Odoard Cophino S.J.(R�p. -A / Abbatiasa et conventus nob�lium v�rg�num Anglarum Bruxellis in Belgio residentium quamvis Monasterium suum magnis expensis et aedificiis ampliaverint, tamen adeo jam monialibus repletum est, ut plurium capax non sit; et quandoquidem multae aliae sint quae admitti jTin ordinem cupiant, et quam plures illustres catholici filias suas sub earum disciplina educari desiderent, humillime facultatem petunt ut aliam domum sub claustro accipiant ubi Novitias suas, et alias Virgines juxta parentum voluntatem educare et instruere possint cum Religiosis nonnullis veteranis per Abbatissam constituen- ,^dis quae ab ejus nutu et imperio dependeant; nova enim Monasteria in exilio constitutae erigere justas ob causas expedire non censent, nec fortassis sub alieno Principe a quo jam unum concessum habent id tam facile obtinebunt.

Egi de hoc negotio cum Ill/mo Lancelotto,qui praeest congrega-

/^^^ioni concil�i Tridentini. Ille mihi dixit,nunquam impetrandum a

Pontifica, ut moniales aliquae maneant extra Monasterium suum, ut

habeant curam virginum secularium: sed hoc fieri posse ut sedes vir-

ginum secularium sint conjunctae cum monasterio, sic ut una,et ea-

dem sit porta monasterii,et aedium virginum: et possent moniales

adire virgines quas instruendas suscipiunt, et non egredi ex monas

terio suo. Commendo R.V. inclusas litteras ad P.Josephum Ouswel-

lium.

R. Card/lis Bellarminus.

(adresse): Admodum R/do Patri,P.Odoardo Cophino,Societ.Jesu,in

collegio Anglorum

Con l'Ill/mo et R/mo Sig/or card/le Lancelotto.

Gand.S�minaire.Mss. (lett.23) Autogr. � partir de Egi de hoc... adresse comprise.