Page:EBC 1614 11 18 1497.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R. D. Abba.
Non respondi hactenus ad litteras R.P.V. quondam, qui eas mihi dederunt, et quious obtuli operam meam, si qua in re necessaria esset, non amplius ad me redierunt; si forte redeant, et opera mea opus habeant, non permittam, ut frustra me interpellent; ego enim nihil magis cupio, quam Reformationes Monasteriorum et totius Ecclesiae. Itaque laudo consilium R.P.V., cujus erit merces apud Dominum magna nimis, et de me R.P.V. omnia sibi polliceatur, quae de quocumque intimo familiari suo sibi polliceri posset. His valeat R.P.V. mei memor in sanctis precibus suis. Datum Romae die 18 Novembris 1614.

Admodum R.P.V.
uti frater addictissimus
Robertus Cardinalis Bellarminus.

Post has litteras scriptas, dum quaero per quam viam illas mittam, rogatus sum ab Agente, ut porrigerem S/mo Pontifici libellum supplicem pro Brevi Apostolico, quod statim feci, et S.Sanctitas laudavit propositum vestrum et jussit expediri Breve.