Page:EBC 1614 11 01 1488.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenissime Princepa
Reddidit mihi literaa Serenitatis Vestrae nobilis eques,et Senator D.Simeon Contarenus, qui huc venit, ut legatione fungeretur apud sanctitatem Summi Pontificia, et Sanctam Apostolicam Sedem. Is nobis praesentia sua dolorem temperavit, quae ex inopinato obitu nobilis viri, et egregii senatoria D.Thomae Contareni acceperamus. Ego vero gratias ago Serenirati V. et toti inclytae Reipublicae, ob studium, et benevolentiam erga meam personam, cujus mihi praedictus Orator D.Simeon Contarenus Incupletissimus testis fuit, et vicissim ego operam meam, et officia omnia ex animo offero Serenitati V. cui à Deo nostro precor lungissimos annos,et veram corporis,et animi prosperitatem.
Romae, die po Novembris 1614. Serenitatis V.

Studiosissimus Servitor
Robertus Card/lis Bellarminus.