Page:EBC 1614 10 11 1481.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:40, 1 December 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has not been proofread

Pax Christi.
Admodum R.de Pater, Heri primum accepi literas, et librum R. V. adversus Casaubonum, et statim perlegi quantum potui, id est ab initio usque ad finem tabulae secundae, nec ulterius progredi mihi permissum fuit, ab iis, quorum negociis inservire cogimur. Miratus sum R. V. tam cito, et tam accurate librum valde bonum conficere potuisse. Si quae sequuntur in reliquia decem tabulis similia sint iis, quae habentur in prioribus duabus, opus omninoo bonum operata erit R. V. opus videlicet gratum Beo, et animae Card.Baronii, quam apud Deum mihi vivere persuadent purgatissimi ejus mores; et utile, vel potius necessarium Ecclesiae catholicae. Pergam in legendo, et cum ad extrema pervenero, significabo rem totam sanctissimo Patri Nos tro Paulo V. Pontifici, qui sine dubio non parum laetabitur. His ipsis diebus pervenit ad nos �ntegrum opus Casauboni, ad cujus confu/^rtationem statim se acc�nget noster Pater Andreas Eudemon Joannes, quem et nos quantum per occupat�ones publicas,et privatas licuerit, adjuvab�mus. Interim ago R.V. grat�as, et me sanct�s ejus precibus diligenter commendo. Ignoscat R.V. mal�s characteribus; malu� en�m affectum meum demonstrare propr��s litteris, quam aliena manu scr�<^^bens oculos R.V. oblectare. Romae, d�e ll.Octobris 1614* R.V. frater et servus in Robertus Car^/lis Bellarm�nus. P.Her�berto Rosweydo, Antverp�am.