Page:EBC 1614 09 30 1476.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:58, 17 January 2019 by Ajay Nelson Dsilva (talk | contribs)
This page has not been proofread


Illustris, et Reverendissime Domine. Valde mirror Sanctam humilitatem Illustriss. Dominationis Vestrae: nam cum sit prudentissima, acrerum istarum habeat experientiam, et praesens sit; descendit ad petendum consilium a me,qui nec tanto judicio polleo,ut ipse pollet,
hec harum regionum experientiam habeo,a quibus longe absum. Verum ne videar nelle me obsequi voluntati tuae; dicam quod in hac re mihi nunc occurrit. Ego igitur censeo Parochos haereticos, de quibus 11lustriss.D.V. loqui^ur,tantum esse subditos in spiritualibus: nam quando etiam in temporalibus essent subditi; tolerare eos non debe- ret, sicut nec tolerat Seren.Bavariae Dux, imo Principes haeretici neque ipsi Parochos Catholicos tolerant in suis terris. Cuperem eti am scire,an populi, qui hujusmodi parti subduntur, sint Catholici,an Haeretici? Nam si populus esset Catholicus, omnino deberet sub gravibus censuris inhiberi, ne ad Conciones haereticas accederent, et "multo magia abstinerent ab eorum coena. At si populus sit haereticus, quod verosimilius videtur; nullum aliud apparet remedium,quam orare pr� illis Deum, summaque industria,ac diligentia incumbere, ut ad Christi ovile tam Parochi,quam populi reducantur, agendo cum il lis benevole,ac peraman^er, et verbis,et factis. Juvaret etiam mit- tere ad illos viros pios,et doctos, qui persuaderent fidei Catholicae veritatem: et curare,ut inter illos pii,ac eruditi libelli distribuantur, permettendo reliqua Divinae Providentiae: pastor enim, qui invenit partem sui gregis corruptam,atque in faucibus luporum; tantum tenetur agere quod potest,ut suas oves a periculo liberet,et ^^Tlupos abigat. Quod si non valet perficere; Deus bonam voluntatem recipit: et qui fuerunt in causa tantae perditionis,propter incuriam; jam a Deo judicati, experientia didicerunt,quantum Divinam Majestatem offenderint. Ego vero Divinae Boritati ex corde gratias ago,quòd ad istam Dioecesim miserit Pastorem adeo pervigilem,et charitatis ze-

lo flagrantem, qualis est Illustrissima D.V. cui a Deo bonorum omni um datore rogo perfectam custodiam, et augmentum totius gratiae spi-