Difference between revisions of "Page:EBC 1614 08 21 1464.pdf/1"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Revision as of 01:18, 10 January 2019

This page has been proofread


Illustrissime ac Reverendissime Domine,
Pridem in votis habui ut observantiae debitae caussa aliquas ad Ill.ma T. G. litteras darem. Nunc vero quando Wibrandus Andrea vester quodam familiaris, modo autem apud nos degens me, num quid scribere vellem, interrogavit, nolui omittere quin hisce eam salutarem, et omne meum obsequium humiliter offerrem. Sunt hic nobis proh dolor heretici non solum confines, sed etiam immixti quisbuscum continuum est nobis certamen. Hoc tamen ausim dicere, et de Domini bonitate confidere, non adeo de haeresis contagio nostros periclitari, quin bonis antidotis bonoque Ecclesiastico et politico regimine Belgium paulatim Dei ratia ab haeresi expurgari posse videatur. Plures enim ab haeresi ad fidem catholicam conventuntur, quam ab haereticis pervertantur. Id solum deplorandum in provinciis foederatis Magistratuum tyrannide catholicae Religionis exercitia impediri. Juvat tamen non parum caussam nostram quòd inter se Calviniani jam divisi sint, una parte Gommaro quodam duce rigidum calvinismim retinente, altera per limam Dei Verbi antesignano quodam Arminio corrigente Calvini errores in argumento de libero arbitrio, praedestinatione, certitudine salutis, justificante fide, imagine Dei in homine, possibilitate implendae legis, peccato originali, corruptione naturae, justitiae amissibulitate et similibus. Dissidio isti remedium conantur adhibe re confoederati Ordines. Sese caput Ecclesiae istius jam declararunt, et quasdam controversias definire coeperunt. Sed eò magis speramus id successum non habiturum, quod factio Gommariana omnino in eo persitat penes politum Magistratum esse non posse jus decidendi fidei controversias. Rogandus Deus ut dissipet adversariorum consilia contra Ecclesiam suam, eique Ill.ma G. P. diu servet. Antverpiae 21 Augusti 1614.
Ill.mae ac R.mae G. T. obsequiis devotus
Joannes Episcopus Antverpien.