Difference between revisions of "Page:EBC 1614 08 21 1464.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 4: Line 4:
  
 
Illustrissime ac Reverendissime Domine,<br>
 
Illustrissime ac Reverendissime Domine,<br>
Pridem in votis habui ut observantiae debitae caussa aliquas ad Ill.<sup>ma</sup> T. G. litteras darem. Nunc vero quando Wibrandus Andrea vester quodam familiaris, modo autem apud nos degens me, num quid scribere vellem, interrogavit, nolui omittere quin hisce eam salutarem,
+
Pridem in votis habui ut observantiae debitae caussa aliquas ad Ill.<sup>ma</sup> T. G. litteras darem. Nunc vero quando Wibrandus Andrea vester quodam familiaris, modo autem apud nos degens me, num quid scribere vellem, interrogavit, nolui omittere quin hisce eam salutarem, et omne meum obsequium humiliter offerrem. Sunt hic nobis proh dolor heretici non solum confines, sed etiam immixti quisbuscum continuum est nobis certamen. Hoc tamen ausim dicere, et de Domini bonitate confidere, non adeo de haeresis contagio nostros periclitari, quin bonis antidotis bonoque Ecclesiastico et politico regimine Belgium paulatim Dei ratia ab haeresi expurgari posse videatur.

Revision as of 00:49, 10 January 2019

This page has not been proofread


Illustrissime ac Reverendissime Domine,
Pridem in votis habui ut observantiae debitae caussa aliquas ad Ill.ma T. G. litteras darem. Nunc vero quando Wibrandus Andrea vester quodam familiaris, modo autem apud nos degens me, num quid scribere vellem, interrogavit, nolui omittere quin hisce eam salutarem, et omne meum obsequium humiliter offerrem. Sunt hic nobis proh dolor heretici non solum confines, sed etiam immixti quisbuscum continuum est nobis certamen. Hoc tamen ausim dicere, et de Domini bonitate confidere, non adeo de haeresis contagio nostros periclitari, quin bonis antidotis bonoque Ecclesiastico et politico regimine Belgium paulatim Dei ratia ab haeresi expurgari posse videatur.