Page:EBC 1614 02o03 2619.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:07, 25 October 2019 by Cristina Berna (talk | contribs) (Proofread)
This page has been proofread


Resolutio negocii Adami Chaldaei ex consensu communi Cardd.Rocaefocae, Aracoeli, Asculani et Bellarmini, et consultorum, Episcopi Sarnensis, Magistri sacri Palatii, Patria Commissarii et P. Benedicti
Justiniani.
Fiat aliud Breve, in quo tangantur ista puncta.
Primo laudentur Patriarcha Elias, et eius Episcopi, quatenus dicunt se agnoscere Romanam Ecclesiam, ut caput et matrem Ecclesiarum, et velie credere quicquid illa credit.
2°. dicatur explicationem fidei, quam tulit Adamus, non esseconvennientem, nec recedere ab erroribus Nestorii et aliorum.
3°. Adamum agnovisse suos errores, et in Sancto Offitio abiurasse Nestorium et eius haereses.
4°. Si velint convenire in Ecclesia Catholica, oportere eos abiurare Nestorium, credere corde et ore confiteri B. Virginem esse vere non solum Christiparam, sed etiam Deiparam, in Christo esse duas naturas et unam personam, id est unam hypostasim sive subsistentiam, in Christo esse duas voluntates et duas operationes, et Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere, prout in instructione, quae seorsim mittitur, videbunt.
5°. Oportebit hortari illos ad veram upionem et perseverantiam, etc.
Instructio fiat ex verbis ipsis conciliorum, tertii, quarti, quinti, sexti, et Fiorentini.