Difference between revisions of "Page:EBC 1614 01 25 1375.pdf/1"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Revision as of 18:32, 28 November 2018

This page has been proofread


Admodum Reverende Pater. Gratissima mihi fuit epistola Reverentiae Vestrae ex Philippinis insulis missa; nihil enim jucundius audio, quam fratres meos in lucrandis animabus strenue laborare. Accepi etiam anulum osseum in signum antiquae nostrae benevolentiae; alioquin ego non multum timeo venenum, nec soleo huiusmodi amuletis uti. Unum oro, ut particeps fiam meritorum vestrorum, ut in caelesti patria simul esse possimus. Nam etiamsi nos quoque assidue laboramus in agro Ecclesiae colendo, tamen sine comparatione ulla labores vestros pretiosiores apud Deum esse non dubito. Pergat Reverentia Vostra alacriter et fortiter, ut facit, et mei sit memoria in sanctis precibus suis. Romae die 25 Januarii 1614.