Reverendissime et Illustrissime Domine.
Si mihi licuisset in Anglia veritatem scriptorum vestrorum vel
ignorare,vel asserere, nunquam credo litterae meae ad vos pervenis-
sent in Italiam, Cum autem,neque doctrinae vestrae lumen declinare,
^Theque iniquissimorum hominum calumnias fer e possem, domi relictis
omnibus meis libris in musaeo meo Cantuariensi,simul cum reliquie
bonis ac fortunis universis, me per occasionem aquarum Spadanarum et
itineris palatini subduxi, et apud vestros Oolonienses Catholicae Eo-
Ecclesiae in aeternum addixi. Itaque bono jure me ad Ill/mam Reve-
/^yrentiam Vestram scribere debere existimo, non tam ut opem vestram
implorem ad calamitates exilii sustinendas, quam ut gratias agam de
animae meae liberiate ac salute. Fui quidem nuper,et jam a multis
annis regius concionator, et cum bona ipsius gratta canonicus Cantu-
atiensis, Decanus Teringensis, Rector Romanensis et Vicarius Thomha-
/^Tmiensis; sed Ecclesiae catholicae communionem vestra potissimum ope
ra mihi commendatam non solum rei jam partae, sed etiam spei multo
ampliori libentissime praetuli. Quod idem nuperrime,scripta ad Regem
apologia, et ad primarios viros plurimis litteris aperte professus
sum. Quamobrem Ill/mae V/ae R/ae gratias ago quas possum maximas,
^^7non solum nomine meo, sed plurimorum in Anglia virorum doctorum qui
de lu�mine vostro lumen suum et ardorem quotidie accendunt: et humi-
liter ab eadem peto,ut hoc meum officium boni consulat, et me suis
commendationibus juvet, et benedictione confirmet. Deus opt.max ad
pacem Ecclesiae et conversionem Angliae vestram senectutem aquilinam
-^^faciat. Leodii dat.Jan.10: 1614 apud patres Societatis Jesu.
V/ae Ill/mae Reverentiae
devotus,et humilis
adresse*
Benjaminus Antonius Carerius / Anglus,Th.D/r
Ill/mo ac Rev/mo Domino ac Patri,Domino Cardinali Bellarmino.Romam.
J^Mss. Cervini 54 fol.206. copie. - Valliceli.K.2 (n.2 fol.19) Inpr.dans H.More, Historia missionis anglicanae Soc.Jesu l.IX,8 p. 402. Audomari,l660. - London.Arch.Westmin.XIII^ 71.,